De Imitatione Christi

Liber secundus - Admonitiones ad interna trahentes

Cap 2.07 De amore Jesu super omnia

1. Beatus qui intelligit quid sit amare Jesum, et contemnere se ipsum propeter Deum ? Oportet dilectum propter dilectum relinquere, quia Jesus vult solus super omnia amari. Dilectio creaturæ fallax et instabilis, dilectio Jesu felix et perseverabilis. Qui adhæret creaturæ, cadet cum labili, qui amplectitur Jesum, firmabitur in Eum. Illum dilige, et amicum tene tibi, qui omnibus recedentibus te non relinquet, nec patietur in fine perire. Ab omnibus oportet aliquando te separari, sive velis, sive nolis.

2. Tene te apud Jesum vivens et moriens et illius fedelitati te committe, qui omnibus deficientibus solus potestte adjuvare. Dilectus tuus talis est naturæ, ut alienum non velit admittere, sed solus vult cor tuum habere, et tanquam rex in proprio throno sedere. Si scires te ab omni creatura evacuare, Jesus libenter tecum habitaret. Pene totum perditum invenies, quidquid extra Jesum in hominibus posueris. Non confidas, nec innitaris super calamum ventosum, quia omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus et flos fœni cadet.

3. Cito deciperis, si ad externam hominum apparentiam tantum aspexeris. Si autem tuum in aliis quæris solatium, et lucrum, sæpe senties detrimentum. Si quæris in omnibus Jesum, invenies utique Jesum. Si autem quæris te ipsum, invenies etiam te ipsum, sed ad tuam perniciem. Plus enim homo nocivior est sibi, si Jesum non quærit, quam totus mundus, et omnes sui adversarii.