De Imitatione Christi

Liber secundus - Admonitiones ad interna trahentes

Cap 2.02 De submissione, Prælati regimine

1. Non magni pendas qui pro te vel contra te fit, sed hoc age, et cura, ut Deus tecum sit in omni re quam facis. Habeas conscientiam bonam, et Deus bene te defensabit. Quem enim adjuvare voluerit, nullius perversitas nocere poterit. Si tu sci tacere et pati, videbis proculdubio auxilium Domini. Ipse novit tempus, et modum liberandi te, et idea debes te illi resignare. Dei est adjuvare, et ab omni confusione liberare. sæpe valde prodest ad majorem humilitatem conservandam, quod defectus nostros alii sciunt, et redarguunt.

2. Quando pro defectibus suis se humiliat, tunc faciliter alios placat, et leviter satisfacit sibi irascentibus. Humilem Deus protegit, et liberat. Humilem diligit, et consolatur. Humili homini se inclinat. Humili largitur gratiam plenam et magnam. Et post suam depressionem levat ad gloriam. Humili sua secreta revelat, et ad se dulciter trahit, et invitat. Humilis accepta contumelia et confusione satis bene est in pace, quia stat in Deo, et non in mundo. Non reputes te aliquid profecisse, nisi omnibus te inferiorem esse sentias.